Charter Document - 02410236

Charter Document - 02410236


Charter Number: 02410236
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1186 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Ius exigit et ratio comprobat ut que viris religiosis iuste collata sunt auctoritate episcopali muniantur pietatis insuper suadet devotio ut beneficia collata et confirmata exigentibus meritis eorum usibus applicentur Ea propter concedimus dilectis in Cristo filiis fratribus Militie Templi Ierusalem pro fide Cristi contra hostes fidei iugiter dimicantibus et non solum rebus et possessionibus verum nec corporibus propriis parcentibus ut liberum sit eis et licitum ecclesiam de Kerdintun cum omnibus pertinentiis suis in usus suos convertere et omnia provenientia percipere salvo iure Ernaldi capellani in vita sua salvis etiam episcopalibus consuetudinibus et Herefordensis ecclesie dignitate Quod quia perpetue stabilitatis robur volumus optinere presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmare curavimus Hiis test[ibus] Hugone archidiacono Salop Magistro Roberto Folet Magistro Nicholao de Hamptun Magistro Iohanne Clementis Magistro Osberto Willelmo capell Reginaldo Foliot Thoma Foliot Radulfo diacono et multis aliis