Charter Document - 02410235
| Charter Number: | 02410235 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Institution |
| Date: | 1190 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos ad presentationem karissimi fratris nostri Hugo dei gratia abbatis de Salopesb et conventus eiusdem loci in capellam suam de Estona Petrum capellanum de Hoptun karitatis intuitu admisisse et eum in ipsa capella vicarium perpetuum canonice instituisse ita scilicet quod idem Petrus dictam capellam cum omnibus pertinentiis suis sicut antecessores sui tenuerunt tenebit videlicet cum una virgata terre in villa de Estona et tertia parte decimarum segetum de tota terra consuetudinaria Decime vero totius dominii que ad parrochialem ecclesiam spectant et corpora defunctorum cum principalibus legatis matrici ecclesie scilicet de Mamerfeld ad quam predicta capella pertinet remanebunt Memoratus autem Petrus singulis annis ad festum Sancti Michaelis octo solidos sub annua pensione matrici ecclesie de Mamerfeld persolvet et nobis et officialibus nostris de omnibus consuetudinibus que ad ipsam capellam pertinent respondebit His testibus Magistro Robberto Folet Willelmo capellano Reginaldo Foliot Martino de Castello Robberto de Hastinges
