Charter Document - 02410228

Charter Document - 02410228


Charter Number: 02410228
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmo dei miseratione Herefordensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Piarum mentium est viris religiosis in suis necessitatibus tanto propensius subvenire quanto ipsos obsequiis divinis benignius invigilare et in relevandis indigentium necessitatibus propensius credimus laborare Attendentes igitur hospitalitatis gratiam quam dilecti in Cristo filii monachi Wenlocensis monasterii in communicandis advenientium sarcinis noscuntur impendisse intuitu pietatis concedimus et presentium auctoritate confirmamus predictis monachis ut licitum sit et liberum ecclesiam de Dudintun cum omnibus pertinentiis suis post decessum Magistri Nicholai de Hamptun eiusdem ecclesie vicarii sibi appropriare et omnia inde provenientia in usus suos convertere Quod quia []