Charter Document - 02410226
Charter Number: | 02410226 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W dei gratia Hereford episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in vero salutari Ex auctentica inspectione veteris testamenti dilectorum fratrum nostrorum monasterii de Wenelok cognovimus terram scilicet Beate Milburge virginis totam esse unius parrochie et singulas capellas que in eadem terra constructe sunt ad matricem suam ecclesiam de Wenel iure parochiali pertinere sicut olim cognitum fuit et iudicio definitum per iudices delegatos Ricardum videlicet pie memorie London episcopum et Willelmum Hereford archidiaconum presente et hoc ipsum attestante Reinelmo bone memorie Heref episcopo et multis aliis viris prudentibus qui apud Wistanestow ad hoc discutiendum et probandum convenerant Ne igitur contingat vetus illud instrumentum quod prefati iudices sigillorum suorum appositione roboraverunt quod et nos manu propria contrectavimus casu quolibet intercidere et deperire veritatis huius testimonium presenti scripto nostro renovamus et confirmamus Hiis testibus Roberto Folet Magistro Nicholao de Hamt Magistro Iohanne Clementis Magistro Osberto Willelmo capellano Reginaldo Foliot Rogero de Ver Radulfo dyacono Galfrido clerico et multis aliis