Charter Document - 02410225
| Charter Number: | 02410225 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1187 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Willelmus de Ver divina permissione Hereford ecclesie minister humilis salutem gratiam dei et benedictionem Quamvis nos ex iniuncto nostre sollicitudini officio teneamur universorum Cristi fidelium indemnitati sollerter providere faciliores tamen et propensiores esse debemus circa virorum ecclesiasticorum possessiones canonice adeptas in integritate conservandas easque ratione comite ampliandas Inde est quod dilectis in Cristo filiis nostris canonicis de Lanthon nostra episcopali auctoritate et presentis carte patrocinio necnon et sigilli nostri testimonio confirmamus omnes possessiones quas in episcopatu Hereford in ecclesiis et capellis in terris decimis et obventionibus in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et piscariis canonice adepti sunt et quas a venerabilibus predecessoribus nostris quorum cartas super hoc eis indultas diligenter inspeximus confirmatas et corroboratas esse scimus Confirmamus itaque eis terram extra burgum Hereford que Mora vocatur liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine excepto quod una hyda terre de Holemera solummodo regis geldum persolvit mansionem etiam quam Ernaldus presbiter tenuerat extra burgum Hereford cum x acris terre liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine similiter et acram unam mansioni prefate contiguam de terra Fulconis ecclesiam quoque de Froma cum omnibus pertinentiis suis et duas ecclesias in Prestebur unam sub montibus alteram super montes scilicet ecclesiam de Sevenhamton cum terris et decimis aliisque elemosinis omnibus eiusdem ecclesiis pertinentibus aut contingentibus exceptis duabus portionibus decime de dominio nostro quas habent decanus et cantor Hereford de blado scilicet tantum et de leguminibus de parco autem de Prestebur et de his qui seminantur vel colliguntur intra designatum ambitum parchi decima remanet ecclesie de Prestebur quia terra fuit villanorum tria quoque exarta in Prestebur que Leuricus Figulus et Lefwynus Rufus et Erni per ix denariorum redditum per annum tenuerunt que predecessor noster R episcopus per xii denariorum redditum per annum tenenda et ad ecclesiam de Prestebur pertinenda in perpetuam elemosinam concessit et dedit unam etiam virgata terre in eadem villa quam Ernaldus miles dedit eidem ecclesie quando vitam suam in ea mutavit liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine ita ut heredes eius idem servitium quod pro ea episcopo facere debebant de reliquo feudo suo persolvant preterea dimidiam virgata terre in eadem villa cum brachia quadam que eidem appendere solet quam concedente Gilberto episcopo Radulfus predicti Ernaldi filius cum matre sua quando eam in sororem susceperunt in perpetuam elemosinam dedit liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine ita ut ipse et heredes eius idem servitium quod pro hac terra debebant de reliquo feudo suo persolvant ex eiusdem quoque Radulfi donatione x acras terre quas dedit in perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni servitio et consuetudine T[estibus] Ricardo decano Roberto de Heselega Willelmo de Stokes Rogero filio Mauricii Waltero scriba et aliis
