Charter Document - 02410221
Charter Number: | 02410221 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Admission |
Date: | 1186 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
W dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis universis sancte matris ecclesie filiis ad quod presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Universitati vestre notum facimus quod nos ad presentationem venerabilis et dilecti in Cristo filii A prioris et generalis procuratoris bonorum Lyrensis monasterii in Anglia suscepimus Gilebertum clericum filium Pagani ad ecclesiam de Lyden ipsumque in eadem ecclesia perpetuum vicarium constituimus Ita scilicet quod memoratus G nomine vicarie tertiam partem omnium ad predictam ecclesiam pertinentium in capellis terris decimis et obventionibus in integrum possidebit et omnia onera ecclesie sustinebit Duas vero partes ecclesie predicte de consensu predicti A prioris sepedictus G quamdiu vixerit possidebit solvendo inde annuatim sexaginta solidos monachis Lyrensibus ad duos terminos ad Pascha ad festum Sancti Michaelis equaliter Hanc vero solutionem faciendam et fidelitatem predicto monasterio observandam sacramento corporaliter prestito iuravit Quodque perpetuum stabilitatis robur optinere volumus presenti scripto et sigillo nostro confirmavimus Hiis testibus Willelmo de Stok vicearchidiacono Roberto Folet Magistro Iohanne Magistro Osberto Arnaldo de Stok Pagano capellano Ricardo camerario Reginaldo Folioth et multis aliis