Charter Document - 02410215

Charter Document - 02410215


Charter Number: 02410215
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1187 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f93v)

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W dei miseratione Hereford ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Quoniam religiosorum loca pio semper et benigno favore sunt promovenda illorum propensius religiosorum necessitatibus relevandis quodam favoris privilegio tenemur assistere qui indigentium honera et advenientium sarcinas misericorditer et benigne noscuntur sustinere Attendentes igitur dilectorum in domino filiorum monachorum de Leominist hospitalitatis gratiam quam in relevandis pauperum indigentiis et communicandis affluentium sarcinis supra vires facultatum suarum ipsos scimus et novimus inpendisse volumus et autoritate nostra episcopali concedimus ut liberum sit et licitum predictis monachis vicariam que dicitur ad crucem Leomen et capellam de Hopa pertinere in usus suos convertere et omnia ad ipsam pertinentia percipere Capellanos autem qui populo divina celebrabunt quales noverint sibi idoneos in mensa sua habeant qui nobis et successoribus nostris de spiritualibus satisfaciant Et quia hanc concessionem nostram assensu et voluntate Walteri clerici de Stoctun legitime factam perpetuam et firmam volumus permanere eam presenti scripto et sigillo nostro confirmare curavimus