Charter Document - 02410214
Charter Number: | 02410214 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1186 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris e[cclesie] f[iliis] W Heref episcopus salutem Quoniam ea que legitime acta sunt nostreque auctoritatis munimine desiderant roborari perpetue stabilitatis robur cupimus et optamus optinere ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod controversia que vertebatur inter priorem Lemen et Symonem le Wafre super capella de Hent tali fine conquievit Videlicet quod quicumque pro loco et tempore in predicta capella fuerit vicarius perpetuus instituendus communi assensu memorati prioris persone eiusdem capelle et domini fundi eiusdem capelle advocati domino episcopo presentabitur reddendo inde annuatim predicto priori duos solidos nomine pensionis Totum vero ius sepulture cum corporibus defunctorum ecclesie de Leom in perpetuum remanebit Eiusdem vero capelle vicarius de fidelitate ecclesie Lem servanda et pensione fideliter solvenda sacramento corporaliter prestito se astringet et crisma de ecclesia Lem recipiet Quod ne tractu temporis in dubium revocetur presenti scripto et sigillo nostro confirmare curavimus T []