Charter Document - 02410201

Charter Document - 02410201


Charter Number: 02410201
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis W dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis salutem in domino Ex testimonio veritatis dicentis ad discipulos suos qui vos recipit me recipit intelligimus eterna remuneratione dignum Cristo ministrantibus in necessitatibus suis subvenire attendentes igitur devotionem dilectorum filiorum nostrorum canonicorum in ecclesia Herefordensi deo et sancte eius genitrici et Beato Ethelberto martiri ministrantium et eis paterna benignitate in hiis in quibus usque ad tempora nostra gravem defectum passi sunt prospicere cupientes ad supplementum communie sue que ante tempora nostra modica fuit et eis minus sufficiens ecclesiam de Madel caritatis intuitu ipsis contulimus assensu Ricardi decani qui pro portione quam in eadem ecclesia habet tota vita sua dabit capitulo Herefordensi singulis annis decem solidos nomine pensionis Post cuius decessum concedimus predicto capitulo ut totam predictam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis possideant ita libere et quiete sicut possident ecclesias in Hopa et Nortuna et Pionia maneriis suis Volentes igitur hanc nostram donationem predictis filiis nostris tam necessariam inviolabili stabilitate gaudere eam presenti scripto patrocinio et sigilli nostri testimonio confirmamus His testibus Ricardo decano Willelmo precentore Herefordensi Henrico cancellario Herefordensi Magistro Symone Willelmo Cumin Magistro Nicolao de Hamptun R Folet Magistro Iohanne Clemente canonicis Willelmo capellano Willelmo de Bromiard Symone de Thardebigg Nicolao serviente precentoris Roberto serviente Roberti Folet et multis aliis