Charter Document - 02410200

Charter Document - 02410200


Charter Number: 02410200
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1195
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Herefordensis ecclesie minister eternam in domino salutem Universitati vestre innotescimus quod accedens ad nos venerabilis frater noster abbas Cormel cum literis conventus sui de abitione ratiecclesiam suam de Maurthyn cum omnibus pertinentiis suis capitulo Hereford in augmentum commune sue videlicet panis et cervisie contulit et dilectum in Cristo filium R decanum nomine capituli in capitulo Hereford in ecclesia illa instituendum presentavit quem ad ipsius presentationem in eadem ecclesia instituimus et in corporalem possessionem eiusdem ecclesie per officiales nostros fecimus introduci Quod quia perpetue stabilitatis robur optinere volumus presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmare curavimus Facta est autem hec concessio anno incarnationis domini M centesimo nonagesimo quinto Hiis testibus Magistro Roberto Folet Magistro Nicholao Magistro Osberto Reginaldo Foliot Iohanne diacono et multis aliis