Charter Document - 02410199
Charter Number: | 02410199 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1186 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Ver dei gratia Hereford ecclesie minister humilis salutem in domino Universitati vestre notum fieri volumus nos dedisse et concessisse deo et Beate Marie virgini et capitulo Hereford totam terram illam que est ante ianuam nostram apud Hereford que fuit Rannulfi filii Erkemari et postea Rannulfi filii eiusdem de quo predictam terram emimus et ut emptionem nostram sine cuiusquam reclamatione in prenominatum capitulum contulimus liberam et quietem ab omni servitio excepto quod canonici de Hereford bis in anno mittent aliquem de suis ad halimotum nostrum ad summonitionem nostram Preterea canonici fideliter promiserunt quod diem nostrum anniversarium et dies anniversarios patris et matris nostre horis competentibus celebrabunt et nos omnium orationum et benefitiorum que in predicta ecclesia Heref fuerint inperpetuum participes effecerunt Quod quia ratum et inconvulsum imperpetuum manere volumus presenti scripto et sigilli nostri impressione confirmavimus His testibus Ada de Eston tunc senescallo Magistro Nicholao de Hamton Magistro Iohanne Clementis Magistro Osberto et Willelmo capellanis nostris Reginaldo Foliot Galfrido de Cicestr Radulfo diacono et multis aliis