Charter Document - 02410198
Charter Number: | 02410198 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1187 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Ver divina miseratione Herefordensis ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Iustitie ac rationis ordo suadet ut ea que a predecessoribus nostris canonice sunt ordinata a nobis etiam robur et auctoritatem accipiant Dignum est enim ut ea que rationabiliter gesta esse noscuntur nullius omnino in posterum refragatione turbentur Hinc est quod nos attendentes capellam Beate Marie Magdalen de Hereford a venerabilibus predecessoribus nostris Gileberto Foliot et Roberto Melud et Roberto Foliot quibusdam elemosinis pia devotione fuisse dotatam sicut ex eorundem scriptis autenticis oculata fide perpendimus prefatas elemosinas eidem capelle episcopali auctoritate confirmavimus videlicet oblationes solempnium dierum de domo episcopi cum episcopus fuerit Hereford et totam decimam nundinarum Hereford tam de seldagiis quam de theloneis et aliis earum exitibus decimas etiam omnium assartorum que prescriptus Foliot episcopus in foresta de Dene fecit essartare hiis insuper adiectis quod capellanus qui in predicta capella ministrabit episcopo apud Hereford moram faciente ad mensam ipsius quasi unus ex clericis suis resideat reliquo vero anni tempore ad victum suum de granario episcopi quinque ladas frumenti percipiat Cum igitur procedente tempore prenominata capella cum omnibus que predicta sunt ad eam pertinentibus a dilecto filio nostro Reginaldo capellano in manu nostra libere et spontanea voluntate esset resignata nos eam cum prememoratis pertinentiis suis dilectis filiis nostris canonicis Beate Marie et Sancti Ethelberti de Hereford ad quos sicut ex fideli multorum assertione cognovimus antiquo iure spectabat absque cuiusquam reclamatione restituimus et restituentes perpetuo habendam et possidendam concessimus et confirmavimus adiungentes ut prefati canonici singulis annis tempore nundinarum quos voluerint procuratores constituant qui servientibus nostris in nundinis et computationibus nostris singulis diebus assideant et portionem canonicis debitam videlicet omnium obventionum et exituum earundem nundinarum decimam ibidem incontinenti sine aliqua diminutione recipiant Quia vero prefatas concessiones et confirmationes predecessorum nostrorum et nostras ratas et inviolatas volumus permanere eas presentis pagine attestatione et sigilli nostri appositione communire curavimus Hiis testibus Ricardo decano et toto capitulo Rogero et Ricardo capellanis decani et aliis