Charter Document - 02410197

Charter Document - 02410197


Charter Number: 02410197
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1186 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Willelmus dei gratia Hereford episcopus salutem Notum vobis facio quod ego emi pro duabus marcis argenti a Waltero de Duniton quandam partem tenementi quod idem Walterus tenet de capitulo Hereford in villa de Duniton illam videlicet partem que inclusa est in parco meo ex parte australi ita tamen quod prefatus Walterus et heredes sui nichilominus facient integrum servicium capitulo Hereford de residuo tenementi sicut fecerunt quando integrum fuit tenementum Quod ne in posterum redundet in preiudicium capituli cuius assensu hec emptio prescripto meo facta est presenti carta et sigilli mei testimonio testificari curavi