Charter Document - 02410196

Charter Document - 02410196


Charter Number: 02410196
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1196
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus dei gratia Herefordens episcopus salutem in domino Universitati vestre notum esse volumus nos divine pietatis intuitu concessisse et presenti carta confirmasse capitulo Herefordensi decimam dominii ecclesie de Credelei concessione Radulfi Herefordensis archidiaconi tunc persone eiusdem ecclesie ad inveniendos panes de septem ladis frumenti distribuendos pauperibus die obitus Roberti Foliot Herefordens episcopi pro anima sua et aliorum episcoporum Herefordensium et decimam terre de la Fineg quam predictus archidiaconus tempore huius concessionis in suo dominio tenebat Predictum autem Herefordense capitulum nobis fideliter promisit quod in perpetuum quam diu predictam decimam habere potuerit prenominatos panes suis sumptibus factos inveniet et distribui faciet Et quia hanc nostram elemosinam in perpetuum ratam esse volumus et firmiter observari eam presenti carta et sigilli nostri appositione corroboramus Hiis testibus Hugone Foliot archidiacono Salopes Magistro Roberto Folet Iohanne Clem Magistro Nicholao de Wlfrunhamton Magistro Osberto et Willelmo capellanis Reginaldo Folet Radulfo elemosinario Willelmo camerario Alexandro senescallo Ricardo marescallo Willelmo dispensario Henrico pincerna Mauricio de Credel Ricardo le Bret Radulfo de Chaurai et multis aliis