Charter Document - 02410191

Charter Document - 02410191


Charter Number: 02410191
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1192 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W dei gratia Hereford ecclesie minister humilis universis episcopatus Hereford capellanis salutem et benedictionem Ex debito po testatis nostre nobis incumbit religiosorum qui sub nobis sunt paci et tranquillitati providere consulere et congaudere Quod sicud debemus ita et volumus in hiis precipue in quibus magisteriam habemus apostolice sedis auctoritatem igitur pro dilectis filiis nostris monachis de Den universitati vestre precipiendo mandamus quatenus cum aliquis contra ipsorum monachorum privilegia eosdem gravare vel in eorum fratres vel res iniustam manum inicere presumpserit eorundem monachorum voluntati adquiescatis super eisdem malefactoribus suis et excommunicationis sententia feriendis cum [v]obis innotuerit privilegiorum tenor et delinquentium culpa et monachorum gravamen eosque non ex[p]ectato archidiaconi vel decani concilio vel precepto presentium auctoritate litterarum excommunicare non differatis