Charter Document - 02410189
Charter Number: | 02410189 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1187 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei permissione Hereford ecclesie minister eternam in domino salutem Inspectis scriptis autenticis dilectorum in Cristo filiorum Haraldi de Ewias et Roberti filii sui et Roberti filii Roberti accepimus quod ad eorundem donationem et concessionem venerabilis frater noster Thomas dei gratia abbas Glouc et prior et monachi Sancti Michaelis et Sancti Iacobi de Ewias ecclesias de Sancta Kama et de Sancta Foa de Eatton canonice adepti sunt Nos vero donationem et concessionem predictorum virorum ratam habentes iam dictas ecclesias videlicet de Sancta Kama et de Sancta Foa priori et monachis de Ewias cum omnibus pertinentiis suis sicut in instrumentis que de predictis viris habent expresse continetur perpetuo possidendas concedimus et auctoritate episcopali confirmamus Et ut hec nostra confirmatio rata et inconvulsa permaneat eam presentis pagine subscriptione et sigilli nostri appositione communire curavimus Hiis testibus Ricardo decano Gilberto thesaurario et aliis