Charter Document - 02410173
Charter Number: | 02410173 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1181 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Robertus Foliot dei gratia Hereford ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et dedisse servienti nostro Ricardo de Cantia qui nobis in nostra infirmitate nocte dieque sedulo ministravit pro servitio suo terram de Burcot extra burgum Hereford libere et quiete imperpetuum tenendam sibi et heredibus suis de nobis et nostris successoribus pro viginti solidis annuatim inde episcopo Hereford pro omni servitio reddendis quorum medietatem in annuntiatione beate Marie et aliam medietatem in festo Sancti Michaelis Ricardus vel eius heres reddent Quod quia in perpetuum manere volumus ratum et firmum presentis carte patrocinio confirmavimus et sigilli nostri appositione roboravimus prohibentes nequis super hoc tenemento inferat Ricardo et suis heredibus molestiam vel gravamen His testibus Iordano decano Heref Hugone archidiacono Salopesir Ivone thesaurario Willelmo Foliot Rogero filio Mauricii Magistro Willelmo medico canonicis nostris Iohanne et Aluredo capellanis nostris Waltero de Colewell Ernaldo de S[t]oc Reginaldo de Uppet Rannulfo de Salewarp Osberto et Henrico clericis nostris Willelmo Folet Roberto de la Hesel Hugone fratre eius Iohanne de Stanford Willelmo luminario Petro de parco Henrico de Bath Germano coco Henrico marescallo Samsone pistore Reginaldo de la Mare Henrico de Stanf Galfrido et Iohanne fratribus Iordani decani Radulfo de Burcot Iordano de Tant Willelmo de Ipr Henrico Foliot Alano de Alcrug Samuhel Alano de la Dune Alano de la Walle