Charter Document - 02410172

Charter Document - 02410172


Charter Number: 02410172
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1179 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Hereford episcopus universis Cristi fidelibus salutem in domino Universitatem vestram scire volumus et memoriter tenere dilectos nobis in Cristo R priorem et conventum de Lanthon petitione nostra concessisse Ricardo de Kent servienti nostro terram quandam apud Prestebur quam Wulvericus tenuerat de eis sub annuo censu trium solidorum et sex denariorum quamdiu in seculari habitu vixerit tenendam Post mortem vero Ricardi prefata terra sine contradictione ad predictum conventum revertetur Hec conventio facta fuit in capitulo de Lanthon nobis petentibus Willelmo fratre archid[iaconi] et Waltero de Colewell vices nostras agentibus