Charter Document - 02410168
Charter Number: | 02410168 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Hereford episcopus omnibus episcopis in ecclesia Hereford canonice substituendis ceterisque eiusdem ecclesie tam prelatis quam subditis salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et reddidisse in feudo et iure hereditario Rann[ulfo] filio Magistri Rann[ulfi] canonici nostri terram in qua domus eiusdem Magistri Rann[ulfi] canonici nostri sita est cum omnibus pertinentiis suis scilicet agro qui est apud Cocedehull et orto quodam qui est apud Berton tenendam sicut pater et avus suus eam tenuerunt concessione et donatione antecessorum nostrorum episcoporum et sicut eorum carte testantur quas nos inspeximus et pro eodem servitio faciendo quod in eisdem cartis predecessorum nostrorum continetur Preterea concessimus ei et donavimus mansuram quandam que est prope predictam domum sicut antecessores nostri episcopi supradicto Magistro Rann[ulfo] concesserunt et per idem servitium quod in eorum cartis continetur Hiis testibus G Hereford decano Ivone thesaurario Ricardo Barre archidiacono Lexov[iensi] Magistro David Magistro Symone Willelmo de Stoches Roberto de Landa Hugone Foliot Roberto de Hesel Toma Cruc Waltero filio Helye Roberto