Charter Document - 02410167
Charter Number: | 02410167 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Undertaking |
Date: | 1177 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia Herefordensis episcopus et A eadem gratia abbas Evesham[en]sis omnibus ad quos litere iste pervenerint salutem Noverit universitas vestra quod causa que vertebatur inter priorem de Luffeld et Hamonem filium Menfelini nob is a domino papa delegata in presentia domini regis taliter terminata est quod prior et monachi petitionem quam habuerunt super cella predicti H de Bradewella et monacho et ecclesiis de terra H eidem H et heredibus suis omnino remiserunt et iuri quod se in eis habere asserebant in perpetuum renuntiaverunt Sepe nominatus vero H assensu uxoris sue et heredis sui prefatis priori et monachis et ecclesie de Luffeld decimam tocius panis sui de dominio lucro suo dedit et in perpetuum concessit et ecclesiam preterea de Torneberga eis dedit liberam et quietam cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentiis Nos autem utriusque sigillo certificati hanc compositionem prescriptam sigillorum nostrorum munimine confirmamus