Charter Document - 02410160

Charter Document - 02410160


Charter Number: 02410160
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1179 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Robertus dei gratia Herefordensis episcopus eternam in domino salutem Universitati vestre notum facimus nos concessisse et dedisse Iordano de Tanton servienti nostro pro servitio suo unam virgatam terre apud Warham illam videlicet quam Ernulfus marescalcus tenuit libere et quiete ab omni servitio iure hereditario tenendam pro quatuor solidis annuatim Dedimus insuper eidem Iordano pro servitio suo novem acras super Adamishill libere et quiete pro decem et octo denariis annuis iure hereditario possidendas Ut autem hec donationes nostre perpetuam optineant firmitatem ipsas presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus Radulfo Heref archidiacono Waltero senescallo W de Stoch W fratre archidiaconi W camerario Reginaldo filio Morini Petro de Parco Ernulfo pincerna Mainardo de Burcota et Radulfo filio eius Henrico marescallo Ricardo de Kent Hugone de Fulch Ricardo scriptore et multis aliis