Charter Document - 02410159

Charter Document - 02410159


Charter Number: 02410159
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1177
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ne lites semel terminate iterum ex malignitate alicuius seu oblivione resuscitentur earum finem scripto commendare est necessarium Cum itaque inter Robertum Foliot Hereford episcopum et Hugonem de Laci fuisset controversia super servitio et hundredfe de terra que dicitur Hamma episcopo exigente plenum servitium duorum militum et hundredfe Hugone autem dicente se debere plenum servitium unius militis et alterius tantum ad monstrationem et hundredfe omnino nichil ipsa tandem hoc modo sopita est Predictus Hugo recognovit in magna audientia se debere plenum servitium duorum militum de predicta terra Hereford episcopo et hundredfe quantum debetur de vi hudis guldandis que dicuntur esse in Hamma Et hoc se absque contradictione plene soluturum in manu episcopi fideliter reddidit Relevium quoque duorum militum quod retro fuit reddidit Relevium unius militis reddendo una manu in unam manum episcopi et relevium alterius militis altera manu in alteram manum episcopi et de hundredfe quod retro fuit prefato R episcopo solvendo satis fecit in capitulo Herefordensi ubi hec pax et recognitio facta fuit Preterea convenit ut prefatus Hugo annuatim ad festum beati Martini solvat prebende quam Will de Stoca habet in Herefordensi ecclesia xx solidos pro terra que Oniberia dicitur de quibus solidis dissensio erat an ab ipso Hugone an a Willelmo milite solvi deberent Hec pax facta fuit anno ab incarnatione domini nostri Iesu Cristi MCLXXVII iii Non Iunii