Charter Document - 02410157
Charter Number: | 02410157 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1185 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Herefordensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem et benedictionem Noverit universitas vestra hanc conventionem factam esse inter Alanum hospitalarium de Sutton et fratres eiusdem loci et inter priorem Hereford Alanus et fratres predicti in presentia nostra promiserunt se nullos homines recepturos sepeliendos in cimiterio suo quod apud Sutton habent in parochia ecclesie de Sutton que ibidem est preter suos professos eos videlicet qui in vita sua castitatem voverint propriis renunciaverint et habitum illorum susceperint servientes de mensa sua non uxoratos non habentes mansiones extra curiam hospitalariorum et peregrinos ibidem decubantes Preterea Alanus et fratres promiserunt quod conventionem istam sigillo prioris sui de Anglia et capitulo corroboraverint concesserunt etiam quod si a conventione ista recesserint dominus Heref qui ibi pro tempore fuerit in capella sua de Suttu divina celebrare prohibeat Quod in posterum ratum et inconcussum permaneat nos sigilli nostri auctoritate confirmavimus