Charter Document - 02410154
Charter Number: | 02410154 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Robertus dei gratia Heref episcopus eter[nam in] Domino salutem Universitati vestre notum facimus quod dominus noster rex H [s] nobis ei assidentibus apud Hereford concessit et dedit capellam Sancti Mar[tini] que est in castello Heref liberam et quietam cum omnibus pertinentiis suis a[bbati] Glouc et priori Sancti Petri et Sancti Guthlaci Heref in perpetuam elemosinam N[os] igitur hanc donationem domini regis ratam habentes ipsam episcopali a[uctoritate] confirmamus et tam presentis scripti quam sigilli nostri testimonio communimus salva in omnibus Heref ecclesie dignitate et diocesani episcopi canonica obedientia Hiis testibus Radulfo priore Sancti Oswaldi Iohanne canonico et Aluredo capellanis Willelmo de Stock Symone et Willelmo fratribus