Charter Document - 02410153

Charter Document - 02410153


Charter Number: 02410153
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1179 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s): Balliol College - MS 271 (f59r)

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Robertus dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis salutem in eo qui est salus eterna credentium Cum esset in presentia nostra diu litigatum inter priorem de Hereforde et priorem de Brech super sepultura et sequela parochiali de dimidia hida de Hopa quam Odo et eius filius Dyonisius tenuerunt tota controversia hoc fine conquievit Decime annone integre persolventur pretaxato priori de Hereford et sepultura colonorum terram tenentium virorum ac mulierum cum eorum divisa sequela parochiali et sepultura familiarum ibi servientium et etiam puerorum et omnes alii proventus ad ecclesiam de Bodeham spectabunt perpetuo Eadem etiam ecclesia omnia spiritualia predictis colonis et familiis ministrabit Hii sunt testes Gaufridus decanus Radulfus archidiaconus Yvo thesaurarius Magister Willelmus de Stok canonicus Hereford et Magister Gilbertus de Cricall Henricus de Kylpec et Walterus frater eius Milo de Much Ricardus presbiter de Bodeham Osbertus clericus archidiaconi et plures alii