Charter Document - 02410151
Charter Number: | 02410151 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1180 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Hereford ecclesie minister humilis Dilectis suis Iordano decano et toti eiusdem ecclesie capitulo salutem in auctore salutis Meminisse potestis nos sepe numero vobis precipiendo iniunxisse ut locus ille in quo constructa est domus que fuit Petri quondam archidiaconi videlicet quantum ad ecclesiam et cimiterium Sancti Adelberti pertinet ab edificio illo vacuaretur et liberaretur Et quoniam huic mandato nostro usque nunc supersedere non timuistis vestre discretioni in mandatis adhuc damus et in vi obedientie precipimus quatinus procuretis modis omnibus quod illa pars atrii sancti in sepulturam fidelium a nostris predecessoribus benedicta et consecrata et postmodum a viris indiscretis et quantum ad hoc sancte ecclesie honorem post ponentibus alienata ad cimiterium unde subtracta fuit libere redeat Si quis vero vobis hoc facere volentibus restiterit vos ipsi de eo sine personarum acceptione nostra subnixi auctoritate ecclesiasticam non differatis facere iustitiam Bene valete