Charter Document - 02410138
Charter Number: | 02410138 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Herefordensis ecclesie minister humilis Universis sancte matris ecclesie filiis eternam in Cristo salutem Noverit universitas vestra quod nos ratam habemus et episcopali auctoritate confirmamus et sigilli nostri impressione roboramus concessionem illam quam dilectus frater noster abbas Rading assensu totius capituli de Leomen et petitione Osberti de Eia fecit magistro A clerico de Brimf et eiusdem ville parochianis videlicet quod corpora pauperum parochianorum non deferantur ad cimiterium de Eia set apud Brimf sepulture tradantur servata ubique indempnitate monasterii de Leomen et ecclesie de Eia ad quam capellam de Brimfeld spectare dinoscitur cetera vero corpora in dispositione sint Osberti de Eia et successorum eius sicut in carta prefati abbatis continetur