Charter Document - 02410128
Charter Number: | 02410128 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1163 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Herefordensis episcopus omnibus sancte dei ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Notum sit universitati vestre nos ecclesiam de Mathm dedicasse et in ipsa dedicatione inter fratres Persor et Alfred presbiterum de decimis eiusdem ville quandam controversiam audisse et auditam sic discussisse ut ecclesia Persor duas partes omnium decimarum integre haberet et ipsa ecclesia de Mathm tertiam Sic quidem ab hominibus illius ville antiquitus fuisse didicimus et ut sic perpetualiter permaneret in presentia nostra super altare dextris illorum illud confirmare fecimus Quod vero ratum et stabile episcopali auctoritate inperpetuum esse precipimus Valete