Charter Document - 02410127
Charter Number: | 02410127 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1163 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] Robertus dei gratia Herefordensis episcopus eternam in Cristo salutem Noverit [] quod cum in presentia nostra mota fuisset questio inter ecclesiam de Ros et ecclesiam monachorum de Lira de Wilton de corporibus de Cliva sepeliendis tandem inter ipsas partibus assentientibus convenit imperpetuum unum predictorum corporum in cimiterio de Wilton et aliud in cimiterio de Ros sine contradictione sepeliantur omnibus obventionibus atque legatis exinde provenientibus inter predictas ecclesias equis portionibus dividendis quicunque pro defuncto sepeliendo missam celebraverit hoc tamen ordine servato ubi celebraturi fuerint prius celebret sacerdos ecclesie apud quam sepelietur et demum alius Nos igitur a huic conventioni assensum prebuimus