Charter Document - 02410125
| Charter Number: | 02410125 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Composition |
| Date: | 1163 - 1178 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Balliol College - MS 271 (f53r) |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie fidelibus Robertus dei gratia Herefordensis ecclesie minister salutem que nunc est et quam speramus in domino Caritati vestre notum fieri volumus quod controversia que vertebatur inter priorem et monachos Hereford et Osbernum presbiterum super capella de Yedevenna in hunc modum inperpetuum conquievit Prior quidem et monachi retentis sibi decimis de Ludes concesserunt iamdicto Osberno prefatam capellam cum pertinentiis suis pro duabus solidis annuatim in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli apud Heref solvendis Osbernus vero episcopalia solvet et ecclesie de Clifftona de tribus solidis nomine capelle annuatim reddendis tanquam matrici ecclesie respondebit De hac autem conventione legitime tenenda et fideliter abbati Glouc et priori et monachis Hereford et ecclesie sue inposterum servanda sepe dictus Osbernus super textum evangeliorum coram nobis in capitulo nostro iuramentum prestitit Quod ut ratum et inconcussum permaneat presenti scripto confirmamus et sigillis nostri et ecclesie nostre appositione communimus Hiis testibus Gaufrido decano Hereford Waltero archidiacono Salop Reginaldo cantore Magistro Ranulfo Magistro Simone Magistro David Waltero scriptore canonicis Hereford Magistro Aldredo capellano decani Willelmo de Stokes
