Charter Document - 02410121

Charter Document - 02410121


Charter Number: 02410121
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Herefordensis ecclesie minister omnibus successoribus suis salutem Officii nostri consideratio nos admonet ea que a decessoribus nostris utiliter statuta sunt intuitu caritatis et pacis roborare Inde est quod predecessoris mei bone memorie Roberti Herefordensis episcopi donationes quas dedit canonicis regularibus de Lanthon ratas habemus et ecclesie de Lanthon perpetuo possidendas presenti scripto confirmamus Quod etiam venerabilem fratrem nostrum Gilbertum qui nos in hac sede precessit qui et postmodum factus est London episcopus et conventum fratrum nostrorum de Hereford sicut eorundem tam viva voce quam scripto cognovimus fecisse manifestum est Nunc itaque quia iustitie et rationis ordo suadet ut qui a successoribus desiderat mandata servari decessorum suorum procul dubio voluntatem et statuta custodiat predicti predecessoris mei pie recordationis Roberti donationes sicut in cartis ipsius legimus expressius et confirmavimus videlicet terram extra burgum Hereford que Mora vocatur liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine excepto quod una hyda terre de Holemera regis geldum persolvit mansionem etiam quam Ernaldus presbiter tenuerat extra burgum Hereford cum x acris terre liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine et similiter etiam acram unam mansioni prefate contiguam de terra Fulconis ecclesiam quoque de Froma cum omnibus pertinentiis suis et duas ecclesias in Presteb unam sub montibus alteram super montes scilicet ecclesiam de Sevenhamton cum terris et decimis aliisque elemosinis omnibus eisdem ecclesiis pertinentibus aut contingentibus exceptis duabus portionibus decimarum de dominio meo quas habent decanus et cantor Hereford de blado scilicet tantum et de leguminibus de parco autem de Prestebur et de hiis que seminantur vel colliguntur intra designatum ambitum parchi decima remanet ecclesie de Prestebur quia terra fuit villanorum tria quoque exsarta in Prestebur que Leuricus Figulus et Lefwynus Rufus et Erni per ix denariorum redditum per annum tenuerunt que prefatus episcopus Robertus per xii denariorum redditum per annum tenenda et ad ecclesiam de Prestebur pertinenda in perpetuam elemosinam concessit et dedit Unam etiam virgata terre in eadem villa quam Ernaldus miles dedit eidem ecclesie quando vitam suam in ea mutavit liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine ita ut heredes eius idem servitium quod pro hac terra episcopo debent de reliquo feodo suo persolvant preterea dimidiam virgata terre in eadem villa cum brachia quadam que eidem appendere solet quam concedente Gilberto episcopo Radulfus predicti Ernaldi filius cum matre sua quando eam in sororem susceperunt in perpetuam elemosinam dedit liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine ita ut ipse et heredes sui idem servitium quod pro hac terra episcopo debent de reliquo feodo suo persolvant ex eiusdem quoque Radulfi donatione x acras terre quas dedit in perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni servitio et consuetudine Hec omnia sicut singula in singulis cartis predecessorum nostrorum episcopi Roberti et episcopi Gilleberti confirmata legimus unum in scriptum redigentes nostri quoque sigilli inpressione in presentia subscriptorum testium confirmamus Gaufridi decani Magistri Rannulfi Magistri Roberti de Clara Magistri Willelmi de Saresberia et aliorum