Charter Document - 02410115

Charter Document - 02410115


Charter Number: 02410115
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1162 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Herefordensis episcopus venerabilis fratri et amico G[odefrido] Wigorn[iensi] archidiacono salutem Mandavimus vobis quatinus canonicos de Warwich pactis cum Radulfo priore initis stare compelleretis et si quid acceperant de parochia quam sibi adiudicavimus postquam eam Radulfo priori in vita sua annua decem solidorum pensione tenendam in presentia nostra concesserunt hoc sibi restitui faceretis Canonici vero eidem restitutioni parati sunt concedentes ut tredecim denarii quos se de eadem parochia habuisse fatentur de summa decem solidorum quos sibi prior debet deducantur vel si prior eos amplius habuisse probaverit sibi que probata fuerint compensentur Genus enim solutionis optimum est compensatio id est debiti invicem contributio et qui debet optime solvit cum debitori suo quantum ab eo exigitur de summa sibi debita remittit Unde vobis mandamus quatinus ad hoc directo decano vestro rem ipsam in parochia ipsa coram parochianis ipsis circa hos fines mandati stare faciatis Valete