Charter Document - 02410113
Charter Number: | 02410113 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1161 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis frater Gillebertus Herefordensis ecclesie minister a rege cui militant glorie assequi donatium Quod apostolica per nos auctoritate term[i]natum est notitie communi mandare curavimus ut diu protractam controversiam ne denuo suscitetur in litem presentis scripti testimonio iuvante Domino prorsus evacuemus Accepto namque super hoc domni pape mandato ut causam que inter canonicos ecclesie beate Marie et Omnium Sanctorum et Radulfum priorem et canonicos sancti Sepulchri de Warewich vertebatur ego et domnus Godefridus Wigorn[iensis] archidiaconus appellatione remota decideramus ad hoc die statuto convenimus et coram nobis in hunc modum memorata iam causa deducta est Conquesti sunt canonici beate Marie et Omnium Sanctorum magnam parochie sue partem sibi a iam dicto priore sancti Sepulcri et fratribus eius violenter auferri et annuam triginta denariorum pensionem sibi ab ecclesia sancti Sepulcri iam diu debitam iniuste sibi iam aliquamdiu detineri cumque hec duo intenderent manifestam utriusque probationem et scriptis et testibus offerebant prior vero dilatorias quasdam pretendens exceptiones et diu protelatam rem in tempus adhuc differre desiderans nil prorsus rationis allegabat quo vel partem illam parochie ad ecclesiam suam de iure pertinere vel se iam memoratos triginta denarios iuste detinere ostenderet Nos itaque quos ad ipsius cause decisionem apostolica urgebat auctoritas attendentes actori probationem de iure incumbere et oportere eum raciones habere quibus quod intendit verum esse insinuet canonicis sancte Marie probationem eorum que intendebant adiudicavimus Sex itaque sacerdotum et sex laicorum iuramento probatum est partem illam parochie quam vendicabant iam dicti canonici ad ecclesiam suam pertinere et quatuor sacerdotum triumque laicorum iuramento item probatum est memoratos triginta denarios ecclesie sue ex antiqua pactione fuisse debitos et per manum priorum sancti Sepulcri Almeri Antonii Radulfi ecclesie sue in solemnitate Omnium Sanctorum fuisse solutos quorum utique iuramenti fidem faciebat e facili carta domni Simonis dudum Wigorn[iensis] episcopi sigillo impressa parochiam hanc ad ecclesiam sancte Marie et Omnium Sanctorum pertinere testificans et hanc pactionem iam dicte pensionis triginta denariorum annuatim solvendorum inter iam dictas ecclesias intervenisse et firmatam fuisse commemorans Hiis itaque moti rationibus predictis canonicis beate Marie et Omnium Sanctorum et parochiam quam vendicabant et pensionem predictam quam repetebant apostolica auctoritate adiudicavimus et eos per textum evangelii super quod iuratum est his que sibi competere probaverant ego et domnus Godfridus archidiaconus Wigorn[iensis] investivimus statuentes et apostolica auctoritate precipientes ut eis decetero memorati triginta denarii persolvantur et ab omnibus quos ecclesia sancti Sepulcri iniuste ut nunc patet usurpaverat parochialia sibi ad plenum iura reddantur salvo tamen apostolico privilegio quo ecclesie sancti Sepulcri fratrum suorum et conversorum et familie sue sepultura conceditur Quorum occasione verborum ne de cetero iam dictarum ecclesiarum iura turbentur scriptum hoc apostolicum in presentia nostra benigne interpretatum est et in ipsam interpretationem ex utraque parte consensum ut fratrum nomine canonici ipsi sancti Sepulcri nomine conversorum qui de seculo fugientes proprium habere iam desinunt et eorum magisterio se committunt nomine familie qui de ipsius mensa sunt larem alium non habentes intelligantur Valere vos optamus in Domino