Charter Document - 02410111
Charter Number: | 02410111 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Gilebertus Dei gratia Herefordensis episcopus dilectis sibi in Domino universis sancte matris Herefordensis ecclesie filiis salutem gratiam et benedictioneni Predecessoris nostri bone memorie Ricardi Herefordensis quondam episcopi vestigiis adherentes que ecclesie Radingensi et eius abbati primo domino Hugoni ipse concessit et confirmavit nos quoque eidem ecclesie et eius abbati domino Rogero concedimus et confirmamus scilicet ecclesiam sancti Petri de Leoministria cum omni ad ipsam pertinente parrochia scilicet de Bradeford et de Ach et de Leena et de Diliga prima et secunda que ambe magis proxime sunt Leomenistrie et de Luntelega et de Kinardeslega et de Winnetuna et de utraque Sernesfelda et de Titelega de Hopa quoque et Wavertuna et Niwetuna et de Gatredehopa de Stokes quoque et de utraque Hethfeld et de Risebiria et Humbra et Gedesfenna et Buterlega et Bradefeida et utraque Hamtuna et Forda et Hanoura et Eatuna et Heentuna de Stoctuna quoque et Esscetuna et Bremesfelda et Uptuna et Miclatuna et Dreituna et Hamenesce et Wibale et Putlesduna et Brocmannetuna et Forda de Lustuna quoque et Eya et Croftuna Hec antiqui et auctentici viri in presentia prefati episcopi sicut in carta ipsius continetur attestati sunt ad parrochiam Leomin[istrie] pertinere Que pariter omnia et nos Radingensi ecclesie confirmamus salva iusticia quam unicuique servare debemus