Charter Document - 02410110

Charter Document - 02410110


Charter Number: 02410110
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s): Egerton MS 3031 (f58r)

Charter:

Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis frater G[ilebertus] Herefordensis ecclesie minister salutem et dilectionem in Christo Dignitatis apostolice quanta sit eminentia vestram scimus karissimi prudentiam non latere quibus magno Domini munere collatum est ut cum vite merita locabuntur super sedes celestes cum ipso sedeant et iudiciariam nacti potestatem que sint unicuique remuneranda decernant De quorum collegio magnus ille Iacobus est frater Iohannnis apostoli qui post passionem Domini ab Herode captus et ipsius gladio percussus primus in apostolorum numero meruit coronari Cuius reliquias honorandas quia fratres Rading summo fovent et venerantur obsequio fraternitatem vestram pie commonemus in Domino ut in sollempnitate eiusdem apostoli ob ipsius reverentiam ad iam dictam ecclesiam qua ipsius habentur reliquie devotione debita conveniatis ut vobis eius intercessione a Domino peccatorum veniam et gratiam obtineatis Omnibus vero qui ad eandem solemnitatem convenerint vel ecclesiam ipsam infra eiusdem solemnitatis octavas visitaverint et honorem apostolo debitum orationibus et oblationibus sacris impenderint nos de Domini misericordia et beati apostoli confisi meritis de iniuncta sibi penitentia viginti dies relaxamus Valete