Charter Document - 02410107

Charter Document - 02410107


Charter Number: 02410107
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Herefordensis episcopus omnibus episcopis in ecclesia Herefordensi canonice substituendis ceterisque eiusdem ecclesie tam prelatis quam subditis in Christo salutem Noverint tam posteri quam moderni me concessisse et reddidisse in feudo et iure hereditario magistro Rannulfo canonico meo terram quam pater suus Erchemerus Hereford[ie] tenuit in qua diu domicilium habuit et ipse Ranulfus post eum a tempore venerabilis Ricardi episcopi predecessoris mei cum pertinentiis suis videlicet agro qui est apud Cocedeh et orto quodam apud Berthonam Pro predictis hominagium eius recepi pro servicio autem debet ter in anno convenienter submonitus placitis meis interesse Herefordie et successorum meorum Preterea dedi ei in augmentum masuram quamdam que prope predictum domicilium erat de me et successoribus meis simili modo et predicto servitio tenendam His testibus Waltero archidiacono magistro Hugone de Clifort Gisleberto capellano