Charter Document - 02410106

Charter Document - 02410106


Charter Number: 02410106
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gislebertus Herefordensis Dei gratia episcopus concedo monachis de Munemuia dominium ecclesie sancti Andree de Aura cum appendiciis suis quod Rogerus comes Heref[ordensis] eis donavit et post decessum Hugonis presbiteri qui eiusdem ecclesie persona est personatum qui ad me spectat eis concedo salvo iure Hugonis in vita sua per omnia et salvis episcopalibus et sinodalibus Et ut hec donatio firma et inconvulsa in perpetuum maneat presenti scripto et sigilli mei attestatione ipsam confirmo Huius etiam donationis sunt testes Radulfus Herefordensis ecclesie decanus et Petrus archidiaconus et Emulfus prior sancti Guthlaci et Robertus prior supradicte Monemue et Ricardus de Vestbiria Galfridus de Cliffordia et Walterus de Cluna et Hugo de Capies Gilebertus de Valford et Walterus del Fredne Si quis autem hanc confirmationem cassare attemptaverit divino eum relinquo iudicio