Charter Document - 02410105

Charter Document - 02410105


Charter Number: 02410105
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1151 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili domno fratrique karissimo I[ohanni] Wygom[iensi] Dei gratia episcopo frater G[ilebertus] Herefordensis ecclesie minister salutem in Domno Que ad honorem Dei et utilitatem proficient ecclesie ob hoc memorie tradi necesse est ut quod agitur ratum maneat et rites inposterum penitus conquiescant Ob hoc vestre diligentie presenti scripto notificamus quod Radulfus pincerna in presentia nostra cum eius ecclesiam in silva de Acheleya dedicavimus terram quam de eadem silva erutam fratribus de Lanthon[ia] iam ante concesserat adeo ab omni servitute liberavit ut ipsi Radulfo per eundem fundum amodo viam aut semitam iter aut actum nisi predictorum fratrum consensu habere non liceat Quod quia in nostra presentia sub multorum testimonio actum est presente scripto notificamus rogantes ut concessam dicte ecclesie libertatem diligentia vestra corroboret et auctoritas sancta stabiliat