Charter Document - 02410102
| Charter Number: | 02410102 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Settlement |
| Date: | 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Dilectis sibi in Christo fratribus uniuersis sancte ecclesie filiis frater Gilebertus Herefordensis ecclesie minister totumque Hereford[ensis] ecclesie capitulum salutem in Domino Tam presenti etati quam post nos future posteritati presents scripto notificamus controversiam quam adversus Lanthon[iensem] ecclesiam huiusque habuimus omni litis fomite consopito in hunc modum conquieuisse Lanthon[iensis] ecclesia ecclesie nostre annis amodo singulis sexaginta solidos prestitura est ex quibus triginta in festivitate beati Ethelberti triginta in festivitate sancti Michaelis absque frustratoria vel dilatoria mora persolventur dimidiam etiam hydam terre ad Bertonam nostram pertinentem nobis amodo quiete possidendam restituunt Nos vero unanimi consensu et voluntate predicte Lanthon[iensis] ecclesie possessiones omnes quas eis bone memorie dominus Robertus episcopus concesserat prout eis donate sunt et tam scripto eius quam privilegiis apostolicis confirmate quamdiu a predicta non resiliet conditione possidendas et absque omni reclamatione inperpetuum habendas concedimus Quod quia ratum et inconcussum manere decernimus tam presenti scripto quam sigilli episcopalis et sigilli ecclesie nostre attestatione confirmamus
