Charter Document - 02410101
Charter Number: | 02410101 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1149 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gilibertus Herefordensis Dei gratia episcopus concedo domno abbati de Lire et monachis omnes ecclesias et omnia ecclesiastica beneficia que in nostro episcopatu habent inter que hec propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam de Marchelai et ecclesiam de Lintun et illam de Wilton et ecclesiam de Fonte David et illam de Tameteberia et ecclesiam de Hopa et illam de Leena et ecclesiam de Ledeneia et illam de Tedcham Que omnia quia firma et rata esse volumus pagine presentis inscriptione nostrique simul attestatione sigilli communimus Testificamur etiam quod cum homines commitis Giliberti adversus predictos monachos de donatione ecclesie de Tehedam litem movissent die statuta predicti monachi nobis presentiam suam exhibentes copia idoneorum testium donationem prefate ecclesie sibi iudicio optinuerunt Capella etiam de Eilbrituna cum monachi de Monemua de ea eis litem moverent in generali synodo eis adiudicata est His testibus magistro Hugone de Clifford et Waltero de Bromyeard et Hugone Foliot et Haro[l]do et Ture Bernardo de Hopa et Wimund de Linton et Willelmo de Merchelay et Adam decano de Roos et Adam de Wiltona et Gilberto de Suttum et tota generali sinodo