Charter Document - 02410100

Charter Document - 02410100


Charter Number: 02410100
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1150 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): Egerton MS 3031 (f56r)

Charter:

Gilebertus Dei gratia Herefordensis episcopus omnibus fidelibus parrochie sue salutem et benedictionem Notum vobis esse volumus quod Walterus del Mans et uxor eius Anneis dederunt in presentia nostra beato Petro et monachis de Leoministria in elemosinam perpetuam quandam virgata terre in Purtlint[ona] cum prato quam Willelmus filius Symer tenet pro quatuor solidis per annum duobus ad festum apostolorum Petri et Pauli et duobus ad festum sancti Michaelis et preter hoc duodecim denarios de redditu molendini quod tenet Hugo molendinarius filius Edwini ad festum sancti Michaelis Ego autem G[ilebertus] episcopus Herefordensis concessu Edwardi abbatis Rading[ensis] et rogatu monachorum de Leom[inistria] consecravi quoddam cimiterium eidem Waltero et uxori eius ad capellam eorum de Humbro ea conditione ut sepulto ibi unius solummodo defuncti corpore cetera corpora cum divisionibus defunctorum omnia ad Leom[inistriam] sicut solebant antiquitus deferantur Huius rei testes sunt ex parte monachorum Walterus Foliot archidiaconus Salopesb Hugo nepos episcopi W[alterus] de Clun capellanus episcopi Adam de Eya decanus Leom[inistrie] G capellanus de Humbre Ailbricth vicarius eius P[etrus] de Mapp[enora] R frater eius Herew filius Alwardi Hugo de Leomin[istria] Walclinus dapifer ex parte Walterii Matheus filius eius W nepos eius et multi alii