Charter Document - 02410099

Charter Document - 02410099


Charter Number: 02410099
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f56r)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod altercatio que inter ecclesiam de Leoministria et Serlonem presbiterum de Kinardesleg extitit super capella de Ewda et decimis ad eam pertinentibus presidente venerabili disertoque viro domno Gisleberto Herefordensi episcopo eiusdemque ecclesie assistente clero serie tali discretionis ventilabro discussa huiusmodi exitum sortita est Predictus etenim presbiter in contionis medio positus sponte coram domno episcopo cleroque venerando predictam capellam huius ecclesie cui preerat non esse iuris ore proprio professus est eamque ab omni calumpnia liberam ecclesie de cuius territorio dinoscitur esse concessit insuper et ius quod ecclesie sue prius vendicaverat vel petius usurpaverat abnegando delevit His igitur ordine tali peractis domno episcopo mediante suppliciterque intercedente clericis et laicis acclamantibus ex permissione ecclesie Leoministrie eidem Serloni predicte capelle cura et ministratio delegata est quamdiu hac vita fruitur ita sane quod annuatim ecclesie de Leom[inistria] persolvat quinque solidos in festivitate beatorum apostolorum Petri et Pauli Cum autem predictus Serlo ex hac vita migraverit capella predicta cum decimis transeat in proprios usus monachorum de Leoministria ut tradant eam cui voluerint vel si magis voluerint ipsi in manu sua eam retineant Huius conventionis testes sunt []