Charter Document - 02410098
Charter Number: | 02410098 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1148 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod monasterium Leom[inistrie] longis tribulationibus et multis adversitatibus ita attenuatum est quod ad sustentationem eorum qui ibidem Deo deserviunt vix sufficiat Unde omnibus qui ad predictum in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli ob amorem Dei et sanctorum reverentiam convenerint et aliquod beneficium contulerint benedictionem nostram et societatem omnium bonorum Heref[ordensis] ecclesie concedimus et de meritis eorum confisi hiis qui in criminali sunt quadraginta dies aliis vero viginti de penitentia eis iniuncta relaxamus