Charter Document - 02410097

Charter Document - 02410097


Charter Number: 02410097
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f55v)

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Herefordensis episcopus dilectis sibi in Christo universis sancte matris ecclesie filiis salutem et benedictionem Ex mandato et voluntate domni abbatis Rading[ensis] cimiterium apud Hamtonam consecravimus Dominus autem loci Petrus de Mappenoura pro Deo et salute anime sue et antecessorum suorum capellam infra predictum cimiterium sitam et quadraginta acras terre sue et omnem decimationem dominii sui et hominum suorum cum omni iure parrochiali matrici ecclesie de Leoministr[ia] in presentia nostra concessit Quod ut ratum et inconvulsum in perpetuum maneat presenti scripto et sigilli nostri attestatione confirmamus