Charter Document - 02410096
Charter Number: | 02410096 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1148 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f55v) |
Charter:
Gilebertus Dei gratia Herefordensis episcopus omnibus parrochie sue fidelibus salutem et benedictionem Sciant presentes et futuri quod ego G[ilebertus] episcopus Herefordensis consecravi quoddam cimiterium apud Riseburiam in terra monachorum de Leomin[istria] ad refugium hominum ipsorum et hominum Nicholai de Magen Quod quia petitione Nicholai et assensu monachorum ad communem utilitatem factum est dedit Nicholaus in presentia nostra monachis in perpetuum de terra hominum suorum plenariam decimam et duas acras terre de singulis virgatis de dominio vero suo duodecim acras et dimidiam suam decimam in vita sua post mortem autem totam Hec vadiavit Nicholaus et homines eius in manu nostra et in manu monachorum se perhenniter servaturos Ipse vero Nicholaus cartam hanc coram omnibus lectam super altare beati Petri Leoministrie propria manu posuit et super textum iurauit Huius rei testes sunt Walterus Foliot archidiaconus Salopesb Hugo nepos episcopi et multi alii