Charter Document - 02410095
Charter Number: | 02410095 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1148 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Egerton MS 3031 (f55r) |
Charter:
Gilebertus Dei gratia episcopus Herfordensis universis sancte matris ecclesie filiis salutem et benedictionem Notum sit omnibus vobis quod ego rogatu Roberti de Hamtona et assensu monachorum de Leomin[istria] consecravi quoddam cimiterium apud Hamt[onam] ad refugium hominum Roberti Robertus autem dedit in presentia nostra monachis in elemosinam perpetuam omnem decimam dominii sui et hominum suorum in feodo suo de Hamtona cum triginta acris terre preterea dimidiam marcam argenti quam debebat annuatim Robertus ab antiquo ecclesie de Leoministria et iniuste aliquando detinuerat redditurum se sine intermissione et ab herede suo reddendam promisit Hanc conventionem inter monachos et Robertum audivit et concessit Helyas de Ponte burgensis de Hereford[ia] qui terram illam de Roberto in vadium tunc temporis possidebat et eandem dimidiam marcam argenti annuatim pro Roberto redditurum se monachis pollicitus est Hanc donationem decime et terre et solutionem dimidie marce argenti fecerunt Robertus et Helyas monachis per texture in manu nostra apud Leoministriam presentibus et audientibus his testibus Waltero Foliot archidiacono de Salopesb[eria] Waltero de Clune capellano episcopi Hugone nepote episcopi et multis aliis