Charter Document - 02410094

Charter Document - 02410094


Charter Number: 02410094
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilebertus dei gratia Herefordensis episcopus dilectis sibi in domino universis sancte Hereford ecclesie filiis salutem gratiam et benedictionem Predecessoris nostri pie recordationis Roberti Herefordensis quondam episcopi vestigia sequentes quod ab eo in consecratione cimiterii de Hethfeld utilitati ecclesie de Leom provisum est concessa nobis a domino potestate confirmamus scilicet ut consecratum ab eo cimiterium in Hethfeld tanquam augmentum quoddam habeatur cimiterii de Leom hac conditione ut quicquid oblationis ad sepulturam cuius libet defuncti ibidem evenerit totum sit proprie monachorum de Leom tanquam si corpus ipsum defuncti in principali cimiterio Leom sepeliretur Hoc proviso ut clericus quicumque in illa capella ministraverit securitatem faciat prefatis monachis quod hoc ius ipsorum fideliter eis quantum in ipso est conservabit Capella autem ipsa in hiis que ad servitium episcopi pertinent non sicut mater ecclesia set sicut capella habeatur