Charter Document - 02410088
Charter Number: | 02410088 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1148 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Balliol College - MS 271 (f53r) |
Charter:
Gilbertus Dei gratia Herefordensis episcopus clero et populo in episcopatu Hereford[ensi] constitute salutem et gratiam Noverit dilectio vestra quod omnis controversia que inter monachos Hereford[ie] et Ernisium presbiterum super ecclesia de Yedeuenna orta fuerat in hunc modum imperpetuum conquieuit Predictus quidem Ernisius a lite recessit et totum ius quod in prefata ecclesia habuerat in manu nostra refutavit hac condicione quod monachi infra biennium a die compositionis tres marcas ei persoluerint hiis terminis nativitate Domini dimidiam marcam nativitate sancti Iohannis Baptiste dimidiam marcam in festo sancti Michaelis dimidiam marcam in secundo vero anno eisdem terminis Quod quia in presentia nostra et fratrum nostrorum actum est scripto nostro et sigilli inpressione testificamur