Charter Document - 02410084

Charter Document - 02410084


Charter Number: 02410084
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1158 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gilebertus Dei gratia episcopus Herefordensis omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum sit vobis omnibus Robertum de Candos concessisse et dedisse ecclesiam beate Margarete de Walinton in prebeendam ecclesie beate Marie et beati Ethelberti de Hereford[ia] in perpetuum Inde est quod volumus eam esse liberam et quietam ab omnibus episcopalibus consuetudinibus et auxiliis sicut ceteras prebendas Quod quia ratum et inconvulsum manere volumus presenti scripto et sigilli nostri attestatione confirmamus Hiis testibus Nicholao episcopo de Landaf Gaufrido decano Hereford[ie] archidiaconis Petro et Waltero Foliot Reginaldo cantore Ivone thesaurario cum toto Herefordensi capitulo