Charter Document - 02410083

Charter Document - 02410083


Charter Number: 02410083
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1155 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilebertus Dei gratia Herefordensis episcopus dilectis sibi in Domine universis Herefordensis ecclesie parochianis et filiis salutem gratiam et benedictionem Vestre presenti scripto notum facimus discretioni controversiam illam que antiquitus inter Herefordensem ecclesiam et antecessores Roberti de Candos super quadam terra que Wariduna nominatur diu actitata est hoc tandem fine conquieuisse Robertus de Candos in presentia nostra assidente nobiscum capitulo nostro Hereford[ie] ius ipsius ecclesie recognovit et iam dictam terram in augmentum prebende illius quam David sacerdos tenet super altare beate Dei genetricis et sancti Ethilberti reddidit factaque de ipsius decimis cum persona de Walintona perpetua pace sicut carta ipsius testatur eam una cum decimis liberam et quietam predicte prebende inperpetuum habendam dedit Quod ita in presentia nostra actum quia ei ratum et inconuulsum manere volumus presenti carta et sigilli nostri appositione testificamur et episcopali auctoritate confirmamus Hiis testibus Radulfo decano Hereford Reginaldo cantore Petro archidiacono Ivone thesaurario magistro Rannulfo magistro Willelme de Salesbur[ia] magistro Dauid Waltero capellano et Hereberto clerico Roberti de Candos Rogero et Symone de Candos Hugone forestario Willelmo filio Willelmi et Rogero fratre eius Rogero de Lumeye Ricardo Talebot Philippo Alis et de Halimot de Walint[ona] Rein[aldo] et Stephano Hugone et alteri Rein[aldo] Roberto et Nicholao et aliis